monumenta.ch > Plinius > sectio 141

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 141
{L} Triginta duo libras argenti Africanus sequens heredi reliquit idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII CCCLXX pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago habuit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho militibus #img|denarius.gif|img# VII dedit. o viros illo imperatore dignos, quibus hoc satis fuit! frater eius Allobrogicus primus omnium pondo mille habuit, at Drusus Livius in tribunatu plebei X.